

Liber Regum Tertius*
Caput 13: Versus 11
Prophetes.Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur praeceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quae praedixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quae vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala.Omnia opera,etc.[GREG.]In gestis prophetae mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriae fortitudinis fuit quod prius accidisset.